Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/517

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

do quæ lumbrico: hæc cum uerno tempore exuuias posuerit, foeniculo, ut cæteræ serpentes non uescitur: ex baculo nomen inuenit. Tum hybernis mensibus in caua terræ uelloca saxosa ingreditur natrix à natando appellata: qua de causa à Græcis ex aqua u(/dros nominatur: & xe/rsudros , quòd & in terra & in aqua uersetur. Nec assentior Lucano qui chersydrum à natrice distinguit. Est aunt infesta & inimica ranis: forma non differt ab aspide, sed colore, qui ei plerun in cinereo candidus. Ex natricum genere uidetur esse Calabricus serpens, etiamsi maculosus sit. Eum his uersibus describit Virgil.

Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,
Squammea conuoluens sublato pectore terga,
At notis longam maculosus grandibus aluum,
Qui dum amnes ulli rumpuntur fontibus, & dum
Vere madent udo terræ, ac pluuialibus austris
Stagna colit, ripis habitans hic piscibus atram
Improbus ingluuiem, ranis loquacibus explet.
Postquam exhausta palus, terræ ardore dehiscunt,
Exilit in siccum, & flammantia lumina torquens
Sæuit agris, asper siti at exterritus æstu.

Ex natricum præterea genere sunt boæ, in tantam, Plinio autore, amplitudi nem exeuntes , ut, diuo Claudio principe, occisæ in Vaticano solidus in aluo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis succo, unde nomen traxere: sunt emm nihil aliud quam domesticæ at uernaculæ natrices. Aspis aunt est longitudine IIII. pedum , crassitudine hastæ. Color eis non unus: nam alijs squa lidus, alijs uiridis & uarius, alijs cinereus, alijs igneus: maxime Æthiopicis. Oculi hebetes in temporibus, & iuxta supercilia carunculæ instar calli eminent: quocirca quasi somniculosa nictare non cessat, sed animantium strepitu facile excitatur. Gignit eam Ægyptus, Æthiopia, & cæteræ regiones Africæ. Coniugæ, utor Plinij uerbis, fermè uagantur, nec nisi cum compare uita est: ita alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura: persequitur interfectorem, unum eum in quantolibet populi agmine noticia quadam infestat: perrumpit omnes difficultates, permeat spacia, nec nisi amnibus arcetur, aut præceleri fuga. Huic ichneumon, qui similis est mustelæ, maxime inimicus est: ita non tantum eius oua perdit, sed ipsum etiam interficit: ete nim mergit se limo sæpius, siccat sole: mox ubi pluribus eodem modo se corijs loricauit, in dimicationem pergit: in ea caudam attollens ictus irritos auersus excipit, donec obliquo capite speculatus inuadat in fauces: aspides autem Galenus in tria distribuit genera, in chelidonias, cherseas, ptyadas, à sputo cognominatas: quas Cleopatra sibi admouit. Aspis uerò frigoris impatiens hyeme inclusus at abditus latet in arenis: ut in cauis fagis aut r cubus dryinos: ex qua re nomen inuenit: eam alij, ut Nicander scribit, hydron, alij chelydron nominant: est enim natrici, quod ad caput attinet, similis, sed tergum habet cinerei coloris, crassitudo & longitudo ei est mediocris anguillæ, grauiter olet: ranarum fStus, cauda insignes persequitur: & eam contra musca magna. At cerastes ex cornibus nomen traxit, quæ modo cochleæ instar gemina, modo quadrigemina gestat in capite: & quidem corporea: