ditur ferè opij: occiditur autem difficulter. Rana rubeta mulieres ueneficæ quondam ad ueneficia sunt usæ. Mus quo aquatilis hyeme latet in ripis fluminum & riuorum quos incolit. Ei magnitudo ferè muris syluestris: mordet sæpe manus piscatorum , cùm ex foraminib. riparum , cancros fluuiatiles extrahunt. Vorat pisciculos paruos, quales sunt gobiones fluuiatiles, & albur ni: uorat foetus lucij, salaris, barbi, aliorum: quocirca ubi magna uis id genus murium nascitur, riuis uaftitatem solet inferre. Cancer etiam fluuiatilis succedit ripas, & in eis hyeme latet, æstate plerun uersatur. At scorpius, quem Germania tantummodo importatum nouit, in terra non latet: quan in parieti bus, & sub lapidibus. Iam deni in serpentium genere, qui maxima ex par te terreni sunt, uipera, quam Græci e)xi/dnhn uocant, hyeme subit saxa. Ea longa est circiter cubitum, & maculis in cinereo fuscis plena. Primò intra se ouaparit: dein his exclusis uiuas animantes: nec tamen ipsa catulos singulos, ut Nicander & Plinius scribunt, diebus singulis parit uiginti numero: nec cæ− teræ tarditatis impatientes perrumpunt latera occisa parente: sed ut nobis ser pentium speculatores affirmant, uno eodem die catulos plerun undecim, plures interdum parit: & quidem eis superstes uiuit. Nec uerò etiam cum uiperæ commiscent corpora sibi circunuolutæ fSmina maris caput insertum in os, ut idem Plinius scribit, abrodit uoluptatis dulcedine: non aunt mas modo, uerum etiam fSmina natura breuem & quasi mutilam habet caudam, non ut pleræ aliæ serpentes longam: sed differunt inter se: etenim fSminæ caput est latum, maris acutum . Cùm hic mordet ac uirus euomit, apparent uestigia duorum dentium acutorum: cum illa, plurium: uipera non lac modo sicuti serpentes cæteri, appetit, sed etiam uinum : unde eam Galenus in lagenam uino refertam rrepsisse scribit, & uinum , in quo demortua fuit, potum elephantiase laboran i remedium fuisse: contra ad uiperæ morsum multa saciunt, sed maxime taxi arboris succum facere Claudium Cæsarem edicto proposito Romanos admonuisse Suetonius scriptum reliquit. Minori aunt uiperæ dipsas est assimilis: quæ cùm alba sit, eius caudam duæ nigræ distinguunt lineæ: à se ictum inexplebili siti enecat, ex quo nomen hoc duxit: quin ipsa multum sitit: quocirca immoderato potu onustæ umbilicus rumpitur, et grauius onus effundit: hanc alij causonem, alij presterem uocant: sed prester, ut corpo ris forma non multum à dipsade differat, effectu differt: nam ictum extemplo sideratione quadam reddit immobilem ac mente alienum: mox pilis defluentibus cum pruritu ac uentris solutione absumit. Condit etiam se in terra, sicuti cæteræ serpentes ferè omnes, uel in saxorum rimis cæcula: ex cæcitate apud Germanos quo nominata: quam eadem de causa Nicander tuflw_− pa , alij tufli_non nominant: etemm caret oculis. Color ei in luteo uiridis, & ualde splendens: nun pede est longior, nunquam digito crassior, ea sicut & uipera, ut Columella scriptum reliquit, sæpe cùm in pascua bos improuide supercubuit, lacessita onere morsum imp imit. Quin amphisbæna hebetes habet oculos: item parua est & tarda, sed biceps: quare alterutro capite, cum ei libitum fuerit, progredi uel regredi potest: unde ei nomen impositum : densæ cuti color insidet terræ, uarijs notis distinctæ. Huic non dissimilis est figura scytale, sed pinguior: ei crassitudo quæ manubrio ligonis, longitu
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/516
Appearance