Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Alia contra ex septentrionibus in meridiem,

Vena A B C Commissura D E F.

Sed uena extendaturne ab oriente,an ab occidente nobis indicant commissurae saxorum hae enim ipsae si occidentem uersus uergunt in profundum, uena dicitur extendi ab oriente in occidentem: sin orientem uersus,ab occidente in orientem: similiter ex commissuris de meridie & septentrionibus existimamus Verum metallici unam quanque mundi partem in sex partes distribuunt : atqe ad hunc modum faciunt partes mundi quatuor & uiginti numero : quas ex duobus duodenariis numeris nominant. Eas autem mundi partes ipsis significat instrumentum, cuius haec est strudura : primo faciamus orbem: deinde a dimidia eius parte usque ad contrariam duodecim recttas lineas, quas Graeci uocat «/^/a^tTfzrs, Latini dimetietes appellare possunt: sunt,pari interuallo inter se distantes,ducamus per medium punctum, quod rjdem Grxci uocant Hivrpp , ut orbem diuidant in quatuor Se uiginti partes,undiqe inter se acquales: tum intra orbem tria fiant tympana:quorum extremum cotineat lineas sequaliter secantes unamquam quatuor & uiginti partium: medium uero binos duodenarios numeros in lineis dimetientibus utriusque inscriptos: intimum autem excauatum capiat magnetinum indicem: per quem ea ex duodecim lineis dimetientibus recta transeat, in qua utrobique inscriptus sit numerus duodenarius.