Cum autem index, quem regit magnes , ex Septentrionibus recta pertineat in austrum, nota XII est post eius caudam,in figuram furcae formatam, significat septentriones: quae ante aciem, meridiem: nota uero VI superior, indicat orientem, inferior occidentem: praeterea cum inter duas mundi partes principes semper aliae quinque fint non principales , earum duae priores priori parti mundi,posteriores due posteriori ascribuntur Quinta autem interiecta & media inter has & illas, diuiditur : eiusque pars dimidia uni parti principali attribuitur, altera,alteri: uerbi caussa:inter xii. nota septentrionum,&: vi.orientis, sunt I, II & II n, sunt partes septentrionum quae spectant ad orientem: IIII & V partes orientis quae uergunt in septentriones: III ucro dimidia pars assignatur septentrionibus,dimidia orienti. Qui igitur curam in extensionis uenarum cognitione ponit, is super ucnam etiam subterraneam statuat instrumentu matallicum iam descriptum: quod,quam primii index quietus conftiterit,extensionem ipsi demonstrat: ut si uena a vi. tendit se in vi. aut ex oriente pertinet in occidentem, aut contra ex occidente in orientem : sed hoc an illud fit, nobis comistura: saxorurri comonstrant: sin ex linea,quae est inter v, & vi procedit in oppositam ipsi, ex medio v. & vi orientis progreditur: aut contra ex medio v,& vi occidentis. Iterum uero hoc an illud fit, nobis comistura saxorum comonstrat: similiter de altrjs mundi partibus earumqe intermediis decernimus. Quoniam autem,quot partes mundi faciut metallici, tot uentos numerant non hodierni modo nautae,& in his quosque nostrates, sed Romani etiam, qui quondam eis nomina partim latina posuerunt, partim a Graecis mutuati sunt, cui metallico collibitum fuerit, is poterit uenarum extensionis uocabulis uen
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/53
Appearance