aspectu: qui plerun metallicis infesti at inimici sunt. Talis fuit Anneber gius ille, qui operarios duodecim amplius flatu interfecit in specu, qui corona rosacea appellatur. Flatum uerò emittebat ex rictu. Equi enim specie habentis procerum collum & truces oculos dicitur uisus. Eiusmodi etiam fuit Oenebergius, nigro cucullo uestitus, qui in fodina Georgiana operarium è solo sublatum in superiore loco maximæ illius concauitatis quondam feracis argenti collocauit, non sine corporis attritu. Certe Psellus, cùm sex genera dæmonum definiat numero, hoc cæteris peius esse dicit: quòd ipsi amictui sit crassior materia. Quidam philosophi hos & similes dæmones, qui nocentes sunt, & natura improbi, nominant brutos, & rationis expertes. Sunt deinde mites, quos Germanorum alij, ut etiam Græci, uocant Cobalos, quòd hominum sunt imitatores. Nam quasi læticia gestientes rident: & multa uidentur facere, quum prorsus nihil faciant. Alij nominant uirunculos montanos, significantes staturam , qua plerun sunt: nempe nani tres dodran tes longi. Videntur aunt esse seneciones & uestiti more metallicorum , id est, uittato indusio, & corio circum lumbos dependentes induti. Hi damnum dare non solent metallicis, sed uagantur in puteis & cuniculis: & quum nihil agant , in omni laborum genere uidentur se exercere: quasi modo sodiant uenas, modo in uasa infundant id quod effossum est: modo uersent machinam tractoriam. Quanquam uerò interdum glareis lacessunt operarios, rarissime tamen eos lædunt. Nec lædunt unquam, nisi prius ipsi cachinno fuerint, aut maledicto lacessiti. Ita non admodum dissimiles sunt dæmonibus, tum his qui raro hominibus apparent, quum quotidie partem laboris domi perfici ant, & curent iumenta: quibus quod nostri causa benigne faciant, generi hominum sint, aut saltem esse uidentur amici, nomen imposuerunt Germani, Gutelos enim appellant: tum Trullis uocatis: quos sexu tam mulieris uiri ementito, cùm apud alias nationes, tum maxime apud Suionas in famulatu fuisse fuerunt. Sed dæmones montani potissimum laborant in his specubus, è quibus metalla effodiuntur iam, uel ea effodi posse spes est. Quocirca metallici non deterrentur à laboribus, sed omen inde capientes alacriori animo sunt, & uehementius laborant.
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/522
Appearance