Haec pagina nondum emendata est
Deinde uenae profundae non parum inter se differunt in diuidendo: siquidem alia aliam transuersa secat alia oblique diffindit & quasi decussati
- vena principalis A, vena transuersa B
- Vena principalem oblique diffindens C.
Quod si uena, quae alteram principalem oblique diffindit, durior quam ipsa fuerit: per eam penetrat non aliter ac cuncus faginus uel ferreus instrumento aliquo percussis per lignum molle: si mollior, eam principalis uel secum rapit ad pedes tres, aut ad passumm unum, duos, tres, plurefue: uel in priorem partem, quod rarius accidit, transfert. Sed utrobique eandem esse uena, quae diffindit principalem idem tecti & fundamenti habitus indicat