Pagina:Agricola De re metallica.djvu/61

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Vena principalis A. Vena eam oblique diffindens B
Eius pars rapta C. Eius pars in priorem partem translata D.
De re metallica 1556-029.png

Alia praeterea uena profunda cum alia fungitur, fitque ex duabus uel pluribus crudarijs una. Aut ex duabus quidem crudarijs non fit una, esd, quia non multum inter se distant, & altera in altera uergit, uel alterutra, cum iam descenderunt in profundum coniunguntur. Ad consimiles modos ex tribus uel pluribus uenis in profundo fit una

Dua uenae A. B, quarum utraque oblique descendit atqe sic altera In alteram uergit. Earum coniuntiio C. Iterum duae uenae: quarum altera signata D. recte descendit in profundum terne: altera fignata E. oblique,quaein eam uergit. Earum coniunctio F