quod solis radij ex eis materiam metallica cliciant, parum metalli gignunt. Re autem ucra neque experimentum consentit metallicis, qui ita de uenis censent, nec eorum ratio est firma :siquiden uenas, quae ex oriente pertinent in occidentem per deuexum montis, quod inclinat ad meridie, quaeque capita proferunt in canden meridien non minus esse grauidas metallis, quam eas, quibus primas in bonitate isti metallici dare solent: proximis annis declarauit Alberthami uena Laurentiana, qua etiam nostri donum diuinum appellat, permultum enim argenti puri ex ipsa effoderunt. Et nuper Annebergi uena, nomine ipsius coelestium exercitus nuncupata, planum fecit multo argento, uenas quae ex septentrionibus se tendumt ad meridiem, quaeque capita proferunt in occidenten, nihilo minus effe diuites metallorum, qua eas quae capita proserunt in orienten. At calores a sole nequeunt ex eiusmodi uenis extrahere materia metallica:ut enim e summa terrae cute uapores eliciant, in eius uiscera usque non penetrant: nam aer cuniculi, quen terra ad duos pastus solida tegit ac uelat, aestate frigidus est: haec enim intermedia terra reprimit solis impetum: quam rem cum nota habeant calidissimarum regionum incolae atque habitatores interdiu in speluncis iacent, ouae eos a nimio solis ardore defendumt: quinetia tantum abest ut sole profundo terrae materia metallicam elidat, ut ne exiccare quidem possit plerofque locos uenis abundantes, propterea quoduestiti arboribus fint & umbrosis Porro alij quidem metallici ex omnis generis metalli uenis, eas, quas dixi, eliounnalrj uero improbant aerarias, iam dictis contrario modo se habentes:quibus etiam ipsis nihil rationis uidetur este. Nam quae cauda ciTe poflet cur sol ex uenis aerarijs materia aeris nom eliciat? ut ex argentariis, argenti, ex aurarijs, auri? Praeterea quida metallici, quorum e numero fuit Calbus, fluuios sc riuos auriferos inter fe distinguumt.Fluuius, inquiumt, aut riuus arenularum & granoru auri maxime est ferax, qui ab oriente manat & fluit in occidenten:atque alluit radices montium qui funt in septentrionibus siti. Planitiem uero campestrem habet in meridie aut oecidente.secundas aumt tenet fluuius uel riuus, qui contrario cursu ab occidente manans, orientem petit: qui habet in septentrionibus montes, in meridie planitiem campestrem .Tertias uero deferunt fluuio uel riuo, qui a septentrionib. manat in meridiem & alluit radices montium qui sunt' in oriente fiti. At omnium minime aiunt auri seracem este fluuium uel riuum, qui contrario cursu a meridie manans, septentriones petit: & alluit radices montium qui in occidente fiti funt.Postrcmo fluurj uel riui, qui ab orientis solis partibus manant in obeuntis partes, aut qui a septentrionum partibus manant in meri diei partes, quo propius ad iam laudatos accedumt, eo sunt auri feraciores: quo longius ab eis di "cedunt, eo funt minus auri feraces. Sic isti fentiunt de fluuijs & riuis. Quia uero aurum non gignitur in fluuijs & riuis, ut lib. De subterraneorum ortu & causis. et. disputauimus contra Albertum, sed a uenis et fibris abreptum confidit in amnium riuonimue arenis, qualemcunque tandem cursum tenuerit fluuius aut riuus in eo aurum inueniri poste rationi est consentaneum, cui ex perimentum etia non repugnat. Attamen aurum in uenis & fibris, quae sunt sub alueo fluurj uel riui, ut in caeteris gigni & inueniri non negamus-
De re Metallica Libri III finis-