Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER QVARTUS

Te r t i v s liber explanauit uarias & multiplices uenarum & fibrarum differentias.Quartus hic areas fodinarum & rationem dimetiendi explicabit, atque ad officia mctallica deflectet. Itaque mctallicus, si uena, quam aperuit, ipsi' cordi est, primo quoqj tempore adit ad magistrum mctallicorum et petit, ut ei det ius fodinae.Huius enim est proprium officium atque munus fodinas addicere. Itaque primo illi, ut uenae inuentori, caput fodinarum addicit, caeteris pro ut ex ordine quisque petit reliquas fodinas. Modus auten areae fodinarum mensura passus comprehenditur, qui metallicis est sex pedum: atque mensura quidam estutriusque manus extenfae una curii latitudine pectoris: Sed aliae gentes aliam ei longitudinem tribuunt: nam Graecis qui 'opyictu no- minant, est sex pedum, Romanis quinque.Haec autem mensura metallicis usitata ex Graecorum consuetudine uideri potest defluxisse ad Germanos. Verum pes metallicus propius accedit ad longitudinem pedis Graeci: nam eo tribus tantummodo digiti item Graeci, quartis partibus longior est, sed aeque ac Romanis diuiditur in suas duodecim uncias. Passus autem multiplicatus in unum, duo, tria, pluraume demensa procedit: at demensum quoquo uerfus pastuum est septem. Sed area sodinarum plerumque quadrata est aut longa: quadratae omnia latera sunt paria: ergo duorum numeri in se multiplicati summam passuum quadratorum conficiunt, uerbi causta: demensi forma est undique pastuum septem, Hunc numerum in se multiplicato, se fiunt passus XLIX.

Quadratae area siue demensi forma

Longae uero areae latera longitudinis sunt paria: similiter latitudinis:ergo unius lateris longitudinis numerus si multiplicatus fuerit cum alterius lateris latitudinis numero, ea summa passuum quadratorum, quae ex multiplicatione fit, areae est longae: exempli causta:demensi duplicati forma pastus habet longitudinis XIII efficiunt pastus XCVIII-