Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Longa area siue demensi duplicati forma

Quoniam uero arcae fodinarum in formis disterunt pro uenarum uarietate, res ipsa postulat, ut copiosius disteram de eis, earumque dimensionibus. Si igitur uena prosunda fuerit, arca capitis fodinarum constat ex tribus demensis duplicatis, id est, passus complectitur longitudinis xlu. latitudinis vir. quibus numeris in se multiplicatis fiunt passs ccxcim. atque his terminis magister metallicorum circumscribitius domini capitis fodinarum.

Area capitis fodinarum forma.

Sed alterius cuiusque sodinae area ex utra capitis sodinarum parte erit, & quota, id est an proxima capiti uel secumda, uel tertia, uel alia deinceps, componitur ex duob.demensis duplicatis. Passus igitur habet longitudinis xxviii. latitudinis vii. passis aut longitudinis cum passibus latitudinis multiplicado efficiemus passus cxcvi.quos suo complexu recipit area:& his terminis magister metallicorum definit ius domini uel societatis cuiusque fodinae,

Area fodinarum forma

Verum uenae partem, quae primo inuenta foditur, caput fodinarum appellamus, quod ab eo & reliquae fodinae procedat, ut nerui a capite, & magister metallicorum ordiatur dimensionem: hac aumt de caussa capiti assignat arca capaciorem quam alijs fodinis, ut primo uenae inuentori meritam gratia referat, & caeteros metallicos excitet ad studium quaerendarum uenarum. Sed quia so dinarum areae saepenumero pertinent usque ad torrentem, aut riuum, aut amnem, ultima si absolui non potest, subcisiuum uocatur. Quod si de mensum duplicatum fuerit, eius ius magister metallicorum dat illi qui primo petijt: sin deensum simplex uel paulo plus, id ipsum in proximas u-