tem, uel cuniculum fuerit, igni frangitur, sed non uno modo. Nam si cauum fuerit latum, in ipsum multa ligna imponuntur ut imponi possunt, sin angustum, pauca. Altero maior ignium uis uenam magis a saxis fundamenti, uel etiam interdum tecti separat altero minor, minus ueruntamen, quia tunc ignis ardor coercetur, reprimiturque saxorum fragmentis, quae lignis in cauum angustum positis praeponuntur, uenaitem a faxis refoluere potest. Si praeterea cauum fuerit humile, una tantummodo lignorum strues in ipsum imponitur, sin altum duae, & quidem altera fuper alteram, quo modo inferior acecnfa fuperiorem accendit: & ignis ab aura iri uenam perlatus earri separata saxis, qua ipsa quanquam surit durissima, saepe sic emollit, ut omnium maxime fiant fragilia: qua parte Hannibal dux Poenorum metallicos Hispaniarum imitatus, duritiem Alpium aceto & igni fregit. Quinetiam si uena fuerit admodum lata, qualis plumbi candidi esse solet, fossores cauant uenu las, inque ea caua quoque imponunt arida ligna, & eis crebrius interponunt ligna, quibus utrinque funt tenuissimae bracteae, flabellorum quorundam instar crispatae, quae facile ignem concipiunt, & conceptum cum alijs lignis, quae carent eis, communicant.
- Ligna accensa A. Ligna quibus utrinque sunt tenuissime bractae crispata B. Cuniculus C.