Interea uero dum uenae & saxa quo usta halitum uirosum expirant, & putei uel cuniculi fumum ex sese emittunt, fossores & caeteri operarij non descendunt in fodinas, ne uirus eorum ualetudinem perturbet, aut ipsos prorsus interimat:ut de malis metallicorum dicturus fusius explicabo.sed cum uenosus halitus & fumus per uenam aut fibram permeare aut transire potest: in proximas fodinas, quibus durae uenae uel saxa non sunt, ne stranoulent operarios, magister metallicorum nemini concedit ut in puteis uel cuniculis igni frangat uenas aut saxa. Venae autem partes uel eius saxorumque crustas, quas uis ignis a reliquo saxi corpore separauit, si in superiori parte fuerint, fossores contis detrudunt, aut ubi adhuc aliquam habent duriciam, bacilia ferrea rimis impingunt, atque ita eas deijciunt:finin lateribus, malleis percutiunt. Quae sic fractae decidunt: aut si etiam aliqua remanserit duricies, eas ferramentis abrumpunt. Seorsum autem saxum & terra, seorsum metallum & materia metallica in uasa ingerumtur & trahuntur sub dium aut ad proximum cuniculum: Si putei non fuerint alti, machina quam uerssant homines:sin alti, ea quam circumagunt equi.. Verum saepe aquarum multitudo, interdum aer immobilis manens fossionibus impedimento est:quocirca hae res peraeque ac fossiones metallicis maximae curae sunt, aut este debent. Aquas autem uenae & fibrae, potissimum fossilibus uacuae, infundunt in puteos & cuniculos. Aer uero manet immobilis etiam tam in cuniculo quam in puteo:in puteo quidem profundo, si solitarius fuerit, hoc est, si nec ad cum cuniculus pertineat, neque cum alio puteo fit folia latente comiunctus: in cuniculo uero fi'longius in montem actus fuerit, nec ullus puteus adeo fuerit depreflums ut eum attingat in neutris enim aeris motiones & commurationes fieri postumnt:qua de causta halitus fiunt graues & nebulae similes ac situm, testudinis, uel subterraneae alicuius cellae, multos annos undique comdusae instar, redolentes: quocirca fossores in his diu laborem, & si fodina abundauerit argento uel auro, non sustinent: aut si sustinuerint, anhelitum libere trahere nequeunt, & capitis dolores habent: quod macris accidit si laborauerint in ipsis multi, multasque lucernas, quae tume languidum lumen eis praebent, adhibuerint. Halitus nanque quos tam lucernae quam homines expirant, alios halitus grauiores efficiunt. Sed aqua mediocris diuersi generis machinis, quas uersant, tractantue homines, exhauritur ex puteis si uero tanta tamque multam unum puteum confluxerit, ut magis impediat sossines, alter foditur puteus, qui aliquot passus a priori distet: quomodo in eorum altero labor & opus perficitur fine impedimento: in alterum, qui magis depressum loco lacunae erit, deriuatur aqua:quae uel ijsdem machinis, uel ea quam circumagunt equi, extrahitur in canales cuniculi proximi, aut cafae, ut per eos effluat. Sed ubi in unum fodinae puteum altius effossum aqua omnis omnium proximarum fodinarum, non modo illius uenae, in qua puteus foditur, sed aliarum etiam uenarum confluit, tunc necesse est: ut ampla fiat lacuna, quae colligat aquas: ex qua lacuna rursus exanclantur machinis per fistulas trahentibus, uel quibus funt bulgae: de quibus in fequenti libro uberius dicam. Aquae uero quae ex uenis & fibris atque saxorum commisturis in cuniculos influunt, in eorum canales deducuntur. At au-
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/97
Appearance