Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/99

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pita quadrangula in formas item quadrangulas tignorum, quae ad tectum & fundamentum sunt, includuntur: uel altera superius altera inferius excisa sunt:atque illa in haec imponuntur: earum contignationum graue onus tigna robusta per interualla posita, sustinent:quae item in formas fundamenti & tecti, sed deuexa, sunt inclusa:& quidem penitius. Vt autem tales contignationes maneant immobiles, extimi distectae arboris asteres uel cunei lignei inter ipsas & uenae latera atqj eius tectum & fundamentum inijciuntur & impelluntur: ac quod inane est terra glareaque complctur.si uero laxa tecti & fundamenti modo fuerint dura, modo mollia, similiter uena nullae contignationes fiunt, sed tigna per interualla collocantur: acubi saxa fuerint mollia & uena putris, ab eorum tergo fabri locat afferes, inter quos Si montem infertiunt terram & glaream: ut eodem modo id quod fuerit uacuum expleant. At cum puteus admodum profundus siue rectus siue deuexus contignationibus fulcitur, tunc quia interdum sunt male materiatae sc ruinae impendunt, maioris firmitudinis caussi intra eas collocantur tria uel quatuor paria tignorum longissimorum & robufh'ssimorum, cuiusque aumt paris alterum ad cam partem, quae esi; tectum uersus: alterum e regione ad eam, quae est fundamentum uersus.Nc uero unum in alterum incidat, firmaque sc stabilia sint, crcbris tignis tranfuersarijs sustinentun sed ut haec firmius in illis includantur, ea ipsa longissima media eorum parte excifafumnt. Quinetiam qualiscunque putei sumerit structura tigilla quaedam tignis superponunt; ad quae affigunt aflercs, qui scalas a reliqua parte distinguumt atque disiunoumt. Quod si puteus admodum altus fuerit rectus, ad latus scalarum afferes tignnisi mponuntur, &adea affiguntur, ut afeendentcs, atque ctiain descendentes, in scandendo defatigati in ipsis sedentes uel stantes possint requiescere. Ne uero etiam ingestoribus a saxis, quae cum ex tam alto puteo extrahuntur, rursus incidunt, fit pcriculum, paulo supra infimam eius partem tigilla rudia sic continuata trabibus superponuntur, ut totum putei spaciunvro excepto, in quo sunt scalae, occupent. Attamen etiam foramen est structurae prope fundamentum, quod iccirco patet ad omnem reliquam putei partem ab infima, ut uafa, rebus fossilibus complcta, per id machinis ex puteo extrahi uaeua rursus in eundem immitti possintntaqj ingestores se reliqui operarij sub hac structura quasi latentes tutissime in puteo sunt,

Tigna per interuallit posita A.
Tigilla B.
Tigna longissima C
Tiqna transuersaria D