Pagina:Agricola De re metallica.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ram potissimum machinae spiritales puteis admodum profundis & cuniculis longius in montem actis inspirant: ut sequenti libro, qui etiam has exponet machinas, explicabo. Aer autem exterior se sua sponte fundit in caua terrae, atqj cum per ea penetrare potest rursus euolat foras: sed diuersa ratione hoc fieri solet. Etenim uernis & aestiuis diebus in altiorem puteu influit, & per cuniculum uel fossam latentem permeat, ac ex humiliori effluit: similiter iisdem diebus inairiorem cuniculum infunditur & interiecto puteo defluit in humiliorem cuniculum, atque ex eo emanat. Autumnali iiero & hyberno tempore contra in cuniculum uel puteum humiliorem intrat, et ex altiori exit: uerum ea fluxionum acris mutatio in temperatis regionibus & locis fit in initio ueris & in fine autumni:in frigidis autem in sine ucris, & in initio autumni:scd aer utroque tempore, anteaquam curfum suum illum consuctum constanter teneat, plerumque quatuordecim dierum spacio crebras habet mutationes, modo in altiorem puteum uel cuniculum influens, modo in humiliorem.sed de his fatis nunc ad reliqua pergamus. Puteorum duo sunt genera, unum altitudine iam descripta, cuiusmodi putei multi solent este in una sodina: praesertim si cuniculi ad eam pertineant, & grauidasit metallo .Tunc enim eum ad primum cuniculum primo puteo peruentum Suerit, alij duo fodiuntur putei: imo uero, si aquarum multitudo fossiones impedierit, interdum tres:ut unus lacunae loco fit, in reliquis duobus perficiatur munus fodiendi susceptum: idem fit in secundo cuniculo & in tertio, , uel etiam in quarto, si tot in montem fuerint acti. At alterum genus puteorum clt admodum altum: utpote ad passus sexaginta, uel octoginta, uel centum:qui putei continenter recta defeendunt in profundum terrae, unoque fune ductario ex fodina extrahumtur saxa excisa & uenae metallicae: qua de causa cos metallici rectos appcelant rfupcr hos puteos statuntur machinae, quibus aquae exhauriuntur:& quidem sub dio ca plerunque quam equi circumagunt, in cuniculis uero caeterae, quas uis aquarum uerfat: tales autem putei fodiuntur tunc cumm uena fuerit diues metalli. Sed putei qualefeunque diuer fo modo fubstruuntur: si enim uena fuerit dura, atque etiam faxum tecti & fundamenti, non opus habent multis fubsl:ructionibus, sed tigna per interualla collocantur:quorum altera capita in tecti formas, in saxis ineifas, includuntur: altera in fundamenti formas, atque ad tigilla his propius fundamentum fuperpofita afferes & scalae affiguntur: sed afferes & qui utrinque puteum a uena, & qui reliquam eius partem ab ea, in qua funt scalae, distinguunt, ad tigna astiguntun illi aumt uenam coercent ne eius glebae, aquis refolutae, deciant in puteum, & ex utraque parte fossores & reliquos operarios ex altera etiam per scalas exscendent cs uel afeendentes terreant, aut laedant, aut deijciant.Hi uero glebas faxorum, quae dum extrahuntur e uafis uel corbibus excidunt, ijsdem de caufis a scalis excludunt & arcent. Atque praeterea faciunt ut difficilis & arduus descensus & ascensus minus terribiles efleuideantur, minus fint periculosi ♦ sin uena fuerit putris faxumque tecti & fundamenti molle, crebriore structura indigent: quamobrem contignationes quadrangulae coniunctae continuataeque collocantur, quarum duplex ratio est. Vel enim tignorum, quae.ex tecto ad fundamentum pertinent, ca-