Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/381

E Wikisource
Haec pagina emendata est
375
dissuasio valerii

________

sus est ait Leontio fratri suo «Ad summam felicitatem mihi nihil deesset si mihi semper uxor defuisset». Cui Leontius «Et quomodo uxor obstitit?» At ille «Mariti omnes hoc sciunt». Amice, utinam semel maritus fueris et non sis, ut scias quid felicitatem impediat. Valentius imperator octogenarius et adhuc virgo, cum audisset die fati sui preconia triumphorum suorum recoli, quibus ipse fuerat frequentissimus, ait se tantum una victoria gloriari, et requisitus «Qua?» respondit «Qua inimicorum nequissimum domui carnem meam . Amice, hic imperator inglorius migrasset a seculo, nisi ei fortiter restitisset cum qua tu familiariter assensum pepigisti. Cicero post repudium Terentie uxorari noluit, dicens se pariter uxori et philosophie operam dare non posse. Amice, utinam hoc tuus animus tibi respondeat, vel tua mihi lingua, et saltem loquendo eloquentie principem digneris imitari, ut mihi spem facias vel vanam. Canius a Gadibus Herculis, poeta facundie levis et iocunde, reprehensus est a Livio Peno gravi et uxorato historico quod multarum gauderet amoribus his verbis «Nostram philosophiam participare non poteris dum a tot participaris: non enim eo iecore Iunonem amat Titius quod multi vultures in multa divellunt». Cui Canius «Si quando labor resurgo cautior: si paululum opprimor alacrius resumo aerem. Vices noctium dies reddunt letiores, sicut tenebrarum perpetuitas inferni est instar. Sic lilia primeva verni solis deliquata teporibus varietate tum Euronothi tum Zephiri letitia