Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est
ALBII TIBULLI
ELEGIARUM
LIBER PRIMUS.

______________

ELEGIA PRIMA[*].
_______

Hanc Elegiam ordine primam ese, sed tempore postremam dicit Scaliger, qui non solum in hac re, sed etiam in singulis distichis ordinandis, pro libito et auctoritate magis quam ratione certa et perspecta versatus est ; constat enim Tibullum in Deliam amore arsisse, ante ipum Nemesis eum suis legibus adstrinxerit. Legimus apud Ovidium, in libro III Amorum , Eleg. IX, 55: « Delia discedens, felicius, inquit, amata Sum tibi : vixisti, dum tuus ignis eram. Cui Nemesis, quid ais ? tibi sint mea damna dolori? Me tenuit moriens deficiente manu.» 

Divitias alius fulvo sibi congerat[1] auro,

Et teneat culti jugera multa[2] soli,


  1. Diomedes grammaticus, libro tertio de Poematis generibus , hoc distichon referens scribit conferat; sed codices omnes miro consensu exhibent congerat, nisi forte Bernensis, cui congregat, a quodam inepto librario exaratum, affert.
  2. De hoc loco vehementer inter doctos disceptatur. Codices fere omnes magna legi jubent; quam lectionem Vulpius, Gasius, Hehlei, J. H. Voss. et nuper Bach. amplectuntur. Statius contra et reliqui omnes multa praetulerunt; dicunt enim jugeri semper esse certam magnitudinem. J. H.Voss. opinatur illos sese poeticae rationis imprudentes ostendisse : jugera enim magna nihil significare, nisi jugera late porrecta, vel, si malueris, jugerum longum tractum. Servetur poetae (exclamat Bachius) magna, et habeant multa rei rusticae scrutatores, a quibus profectum est. His praemissit Voss. et Bach. exempla admovent, quibus demonstrationem suam absolvant, ut magna talenta, Virgil. IX AEneid. 265; jugera immetata, Horat. III, XXIV, 12. Nobis videtur hic versus ex aliis Tibulli versi-