8 ALBII TIBULLI
- ↑ Longae deditur esse viae.Haec verba ab Heynio contorti sermonis et ingenii esse dicuntur qui mox addit totum distichon h.l. sublatum esse velim. Lucretius tamen et Ovidius Tibullo opem laturi praesto sunt; quorum prior, lib. IV, vers. 997, fugae deditus dixit; alter Met. XIII, 921, Deditus aequoribus jam tum exercebar in illis.
- ↑ Bentlei. ad Horatii I, Sat. VI, 126, ictus corrigere maluit citra necessitatem. Nam maximus ut splendor ita aestus tribuitur caniculae orienti. Alcaeus cecinit: Λασίας θάμνῳ ὕπο πλατάνου· καῦματ᾿ ὀπωρινοῖο φυγὼν κυνός. Homerus Iliad. E, 4, quem citat Huschk. Δαῖέ δὲ ἐκ κόρυθός τε καὶ ἀσπίδος ἀκάματον πῦρ, ἀστέρ᾽ ὀπωρινῷ ἐναλίγκιον, ὅς τε μάλιστα Λαμπρὸν παμφαίνῃσι, λελουμένος Ὠκεανοῖο·
- ↑ Ad rivos J.H. Voss. haec vocabula superioris versus voce aestivos corrupta esse dicit, amplectiturque conjecturam Burmanni, rivum vel ripam scribere jubentis; sed perperam; licet enim exempla congerat ubi rivus singulari numero usurpatur, nihil hoc modo proficiet; nec impedire poterit quo minus alia in-
interpolatoris manum olentem rejiciamus,et lectionem cod. Asckew et Guelferbitani tertii adoriamur, scilicet, Jam modo nunc possum. Haec pariter rejicienda est, licet Bach. eam amplexus sit; nam aliis codicib. adversatur. Neque J.H. Voss litem dirimit, qui in textum Guyeti invexit, quamvis nullis fultam: Jam modo, jam possum. Huschk. omnem versus duritiem atque orationis insolentiam tolli posse putat, hac verborum trajectione:Jam possum, modo non, contentus vivere parvo:sententiam suam Huschk. sic declarat: «Ait Tibullus, posse se nunc vivere parvo; sed non absolute; quandoquidem, ut scribit IV, 1, vers. 188, desiderium superest et cura novatur, Quum memor anteactos semper dolor admovet annos. Pergit Huschk. adfirmatque hoc unice a doctissimo Schaefero probari; denique addit: «Vel sic tamen malim versum interpungere:Jam possum, modo non contentus,vivere parvo, ut adverbia jam et modo de diverso tempore sumantur, parvo autem referatur simul ad contentus et ad vivere, sicut apud Propertium, III, III, 39.» Sensus itaque loci hujus, si Huschkio consentias, erit: ille ego qui modo non contentus eram parvo, jam possum parvo vivere contentur; ita hic versus et tota Elegia opponi poterit loco querulo carminis in Messalam (182-191), maturius haud dubie et eo tempore scripti, quo nondum parvo contentus erat Tibullus. Vides, amice lector, quanta diligentia doctissimus quisque huic loco quasi mendoso opem ferre voluerit; nec desunt tibi lectiones inter quas eligere possis. Liceat tamen et nobis sententiam proferre simpliciorem, quae nulla varietate lectionis, neque immutatione indiget. Cyllenii parenthesin admittas, simulque Huschkii interpretationem, quae nullo modo trajectionem ab illo propositam requirit: et nihil jam impediet quo minus hic versus eleganter et facile procedat.