Jump to content

Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. I. ELEG. I.

 70
Jam veniet tenebris Mors adoperta caput[1]:
Jam subrepet iners aetas; nec amare decebit[2],
Dicere nec cano blanditias capite[3].
Nunc levis[4] est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet, et rixas inseruisse [5]juvat.
  1. Jam veniet tenebris Mors adoperta caput. Praeclarum phantasma: Mors incedit, ut alii dii caput nimbo, vel aere cincti: confer ad Virgil. AEneid. I, Exc. XIII, nost. Edit. T. II, p. 194. Convenit nota illa Orci galea, Ἅϊδος κυνῆ qua qui indutus erat, spectantium oculis subducebatur, ut Perseus (et Hesiod. Sent. 227). Convenit hoc morti furtim subrepenti in carmine quod Neoptolemus Philippo Macedoni cantabat, apud Diodor. XVI, 92: Αμφιβάλλει Ταχύπουν κέλευθον ἔργῳ Σκοτίαν, ἄφνω τ' ἄφαντος Προσέβα, μακρὰς ἀφαιρούμενος ἐλπίδας, θανάτῳ πολύμοχθος ᾌδας. Gratius Cyneget. vers 348: «Stat fatum supra; totumque avidissimus orcus Pascitur, et nigris orbem circumsonat alis.» Lepide ad Noctem transtulit 7o4, Joh Pontanus, Amor. II, 1: «Tuque nigram tenebris Nox adoperta comam» H. Hunc locum imitatus est quoque Janus secundus, I, 5: «Mors venit æterna cincta caput nebula.»
  2. ...Nec amare decebit. Ovid. Amor. I, Eleg. IX, vers. 3: «Quæ bello est habilis, Veneri quoque convenit ætas; Turpe senex miles, turpe senilis amor.» Constat præstare lectionem decebit lect. licebit: idque ex Eleg. II, 91, ubi de sene Tibullus dicit: «Et sibi blanditias tremula componere voce, Et manibus canas fingere velle comas; Stare nec ante fores puduit».
  3. Dicere nec cano blanditias capite. Gebhardus tarditatis arguit Lucam Fruterium, qui noluerit capiti legere, nec ceperit hunc dativum recte jungi cum verbo impersonali; sibi habeat suam sapientiam. Ablativus absolutus hic tempus notat, et causam; Horat. lib. I, Epist. V, 9: «...cras nato Cæsare festus Dat veniam somnumque dies;» cras justitium erit, quia Cæsaris natalis est. Sane in libris Mureti et Achillis Statii capite erat quod et nos in nostris quatuor invenimus; in quatuor aliis Nic. Heinsius; probavitque magnus Turneb. lib. XXIX Advers. cap. 30; eodem modo Plautus loquitur, Asinar. Act. V, Sc. II, vers. 84: «Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.» H.
  4. Levis Venus, quæ levem decet ætatem, ut senectutem decent gravia; ita Horat. jocosam Venerem dixit; et infra Eleg. VII, 44, levis amor. H.
  5. Etrixas inseruisse juvat, Heinsius corrigit sera pro juvat; ingeniose quidem, sed parum probabiliter : nec placet hoc, rixari cum sera. Inseruisse defendi potest, quamvis H. Voss. in textum conseruisse re-