Haec pagina nondum emendata est
ALBII TIBULLI
Et dominam tenero detinuisse[1] sinu!
Aut gelidas hibernus aquas quum fuderit Auster, Securum somnos, imbre juvante[2], sequi!
Hoc mihi contingat[3]: sit dives jure, furorem 50Qui maris, et tristes ferre potest pluvias[4] .
O quantum est auri potius pereatque[5] smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias[6].
Te bellare decet terra, Messala, marique.
- ↑ Vulgaris lectio est continuisse, sed in uno Palatino emendatissimo et in aliis quibusdam, detinuisse legitur; et est sane elegantius. Heyn. de complexu puellae continere dici non meminit, qui tamen hanc lectionem in priore editione servaverat; Virg in Æn. IV, vs. 84 ait: «Aut gremio Ascanium gemitoris imagine capta, Detinet, infandum si fallere possit amorem.»
- ↑ Erat vulgaris lectio igne juvante. Scaliger primus reposuit imbre juvante (suffragante Guelf. 2), quæ lectio egregie confirmatur loco Sophoclis, qui legitur apud Ciceronem, lib. II, Epist. 7 ad Atticum: Nunc vero quum cogar exire de navi, non abjectis sed receptis gubernaculis cupio istorum naufragia ex terra intueri; cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, καὶ ὑπὸ στέγῃ πυκνᾶς ἀκούειν ψεκάδος εὐδούσῃ φρενί. Laharpe hoc distichon et superiora sic vertit:
Je n'ai point regretté le bien de mes aïeux,
Content de mon champêtre asyle,
Content de reposer sur la couche tranquille
Où le sommeil ferme mes yeux.
Oh qu'il est doux lorsque la pluie
A petit bruit tombe des cieux,
De céder à l attrait d un sommeil gracieux
Qu'il est plus doux encor, la nuit près de Délie,
De se sentir pressé dans ses bras amoureux,
Et d'entendre mugir 1'aquilon en furie - ↑ Hoc mihi contingat. Ovidius, III Amor. Eleg. II, vers. 9: Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis Insistam forti mente vehendus equis
- ↑ Tristes ferre potest pluvias. Brouckh. ex Heinsii emendatione, et J.H. Voss. scripsere Hyadas quæ et orientes et occidentes tempestatem excitare credebantur. Omnes libri consentientes exhibent pluvias. Itaque conjecturas missas faciamus, ne Tibullo gratiam nativamque simplicitatem detrahamus.
- ↑ Potius pereatque Hunc verborum ordinem ex uno codice Statiano refinxit Brouckhusius, et jam Livinejus ita conjecerat. Vulgaris lectio est pereat potiusque Apud H. Voss. vocabulum smaragdi littera Z incipit; quam scripturam, duce Brouckhusio, operose defendit, sed perperam: ait enim Priscianus S quoque, sequente M, ut Smyrno, smaragdus. - Vitium faciunt qui Z ante M scribunt. Nunquam enim duplex in capite syllabæ potest cum alia jungi consonante. Lucanus quoque hoc ostendit in lib. X, vs. 121: Terga sedent crebro maculas distincta smaragdo. Nam si esset Z ante M, subtrahi in metro minime posset; S enim in metro saepe vim consonantis amittit. Huschk.
- ↑ Ob nostras... vias itimera negotiationis vel militiæ lucrosæ causa suscepta ex more equitum romamorum