Haec pagina nondum emendata est
ELEGIARUM LIB. I. ELEG. V.
Namque agor, ut per plana citus sola verbere turbo[1],
Quem celer assueta versat ab arte[2] puer.
Ure ferum[3] et torque: libeat ne dicere quidquam
Magnificum post hac, horrida verba doma.
Parce tamem per te[4] furtivi foedera lecti
Per Venerem quaeso, compositumque caput[5].
Ille ego, quum tristi morbo defessa jaceres,
- ↑ Agor H Voss uni confisus codici vagor in textum inseruit audaciorem hoc modo fieri locutionem asserens. Verum turbo non vagatur sed agitur; ὀυ πλάζεται Homer. lib. XX vs. 91: ἀλλὰ στρέφεται (Callim. Ep. I vs. 9) Ergo etiam homo turbini comparatus non vagatur, sed quod Tibullus sine controversia scripsit, agitur, στρέφεται, δινεῖται ut apud Theoc. Id II vs 3o HUSCHK. Est turbo genus instrumenti lusorii nempe lignum forma metae inversae, ima sui parte in acutum desinens in summo latius quod a pueris scutica circumagitur; graece vocatur στρόμβος,στρόβιλος,βέμβιξ... Statius, Scaliger, H. Voss. Huschk. et Bach. secuti auctoritatem quorundam apud Charisium scripsere turben invitis omnibus libris. Sed ipse Charisius in eadem pagina scripserat: "Turbo, turbonis si proprium sit hominis nomen: turbinis si procellam voluerimus exprimere." Virgil. dixit Æn. lib. VII, vs. 378: "Torto volitans sub verbere turbo." Ubi Servius quoque turbo agnoscit non turben.
- ↑ Ab arte. Sic apud Plautum Truc. Act. IV, Sc. III, vers. 69 : Ab ingenio. H. Voss.
- ↑ Ure ferum etc. Achilli Statio hi duo versus suspecti erant et propter ἀνακόλουθον et propter ipsum genus dicendi. Sed deceptus ille fuit prava veterum editionum interpunctione quam postea correxit Pulmannus ad finem edit. Plantin. 1569. HUSCHK. - H. Voss. post torque signum exclamationis ponit, et verba libeat ne dicere etc., dependere a doma opinatur. Bach. e posteriore pentametri parte sensum absolutum effinxit. Qua opinione sum, utrum eligas parum refert, dummodo poetam carminibus suis frui patiaris.
- ↑ Per te etc. Hanc constructionem in obtestatione solemnem, qua pronomen inter praepositionem et casum præpositionis interponitur in deliciis habet Tibullus: vide infra IV, v, 7. Immo haec elegantia e Graecia in Latium migravit monente contra Brouckhusium Valkenario ad Eurip. Phaen. vs 1659: Ναὶ πρὸς σὲ τήσδε μητρός Ιοκάστης, Κρέον. Huschk.
- ↑ Compositumque caput. Componere caput, idem est quod caput jungere, caput limare. Est omnino com-