Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/236

E Wikisource
Haec pagina emendata est
217

LIBER PRIMUS.

DE NECESSITATE MONARCHIÆ.







Caput I.

Proœmium.


  Omnium hominum, quos ad amorem veritatis Natura superior impressit, hoc maxime interesse videtur, ut quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi pro posteris laborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur. Longe namque ab officio se esse non dubitet, qui publicis documentis imbutus, ad Rempublicam aliquid adferre non curat: non enim est «lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo:» sed potius perniciosa vorago, semper ingurgitans, et nunquam ingurgitata refundens. Hæc igitur sæpe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publicæ utilitati non modo turgescere, quin imo fructificare desidero, et intentatas ab aliis ostendere veritates. Nam quem fructum ferat ille, qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotele felicitatem ostensam, reosten-