Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/237

E Wikisource
Haec pagina emendata est
218
DE MONARCHIA.


dere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resumeret defensandam? Nullum quippe; sed fastidium potius illa superfluitas tædiosa præstaret. Cumque inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchiæ notitia utilissima sit, et maxime latens, et propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intentata, in proposito est, hanc de suis enucleare latibulis: tum ut utiliter mundo pervigilem, tum et ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius, qui dat omnibus affluenter, et non improperat.


Caput II.

Quid temporalis Monarchia dicatur.


  Primum igitur videndum est, quid temporalis Monarchia dicatur, typo ut dicam, et secundum intentionem. Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt Imperium, unicus Principatus, et super omnes in tempore, vel in iis et super iis quæ tempore mensurantur. Maxime autem de hac, tria dubitata quæruntur. Primo namque dubitatur et quæritur, an ad bene esse mundi necessaria sit. Secundo, an Romanus populus de jure Monarchiæ officium sibi adsciverit. Et Tertio, an auctoritas Monarchiæ dependeat a Deo immediate, vel ab alio Dei ministro seu Vicario. Verum quia omnis veritas, quæ non est principium, ex veritate alicujus principii fit manifesta; necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio; in quod analytice recurratur,