Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina emendata est
219
LIBER PRIMUS.


pro certitudine omnium propositionum quae inferius adsumuntur. Et quia praesens Tractatus est inquisitio quaedam, ante omnia de principio scrutandum esse videtur, in cujus virtute inferiora consistant.


Caput III.

Ratio eorum quae sunt ad Finem ab ipso Fine sumenda est.


  Est ergo sciendum, quod quaedam sunt, quae nostrae potestati minime subjacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non, velut Mathemathica, Physica et Divina. Quaedam vero sunt quae nostrae potestati subjacentia, non solum speculari, sed et operari possumus: et in iis non operatio propter speculationem, sed haec propter illam adsumitur, quoniam in talibus operatio est finis. Cum ergo materia praesens politica sit, imo fons atque principium rectarum politiarum: et omne politicum nostrae potestati subjaceat: manifestum est, quod materia praesens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus Finis (movet enim primo agentem), consequens est, ut omnis ratio eorum quae sunt ad Finem, ab ipso Fine sumatur: nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum construendam, et alia propter navim. Illud igitur, si quid est, quod sit Finis ultimus Civilitatis humani Generis, erit hoc principium, per quod omnia quae inferius probanda sunt, erunt manifesta sufficienter. Esse autem Finem hujus Civilitatis