tur secundum illam? Ex quo patet quod quanto justus potentior, tanto in operatione sua Justitia erit amplior.
Ex hac itaque declaratione sic arguatur: Justitia potissima est in mundo, quando volentissimo et potentissimo subjecto inest: hujusmondi solus Monarcha est: ergo soli Monarchæ insistens Justitia, in mundo potissima est. Iste prosyllogismus currit per secundam figuram, cum negatione intrinseca; et est similis huic: Omne B est A, solum C est A; ergo solum C est B. Quod est: Omne B est A, nullum præter C est A; ergo nullum præter C est B, etc. Prima propositio declaratione præcedente apparet.
Alia sic ostenditur, et primum quantum ad velle, deinde quantum ad posse. Ad evidentiam primi notandum, quod Justitiæ maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristoteles in quinto ad Nicomachum. Remota cupiditate omnino, nihil Justitiæ restat adversum; unde senientia Philosophi est, «ut quæ lege determinari possunt, nullo modo judici relinquantur.» Et hoc metu cupiditatis fieri oportet, de facili mentes hominum detorquentis. Ubi ergo non est quod possit optari, impossibile est ibi cupiditatem esse; destructis enim objectis, passiones esse non possunt. Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua namque jurisdictio terminatur Oceano solum; quod non contingit Principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur; ut puta Regis Aragonum. Ex quo sequitur, quod Monarcha sincerissimum inter mortales Justitiæ possit esse subjectum. Præterea, quemadmodum cupiditas habitualem Justitiam quodammodo, quantumcumque pauca, obnubilat: sic Charitas, seu recta dilectio, illam acuit atque