Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/251

E Wikisource
Haec pagina emendata est
232
DE MONARCHIA.


dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum in illo potest habere Justitia: hujusmodi est Monarcha: ergo, eo existente, Justitia potissima est, vel esse potest. Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hinc patere potest. Cupiditas namque, societate hominum spreta, quærit alia; Charitas vero, spretis aliis omnibus, quærit Deum et hominem, et per consequens bonum hominis. Cumque inter alia bona hominis potissimum sit in pace vivere (ut supra dicebatur), et hoc operetur maxime atque potissime Justitia, Charitas maxime Justitiam vigorabit, et potior potius. Et quod Monarchæ maxime hominum recta dilectio inesse debeat, patet sic. Omne diligibile tanto magis diligitur, quanto propinquius est diligenti. Sed homines propinquius Monarchæ sunt, quam aliis Principibus: Ergo ab eo maxiræ diliguntur, vel diligi debent. Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur. Secunda per hoc apparet, quia Principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, Monarchæ vero secundum totum. Et rursus: homines Principibus aliis appropinquant per Monarcham, et non e converso; et sic per prius et immediate Monarchæ inest cura de omnibus; aliis autem Principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa suprema descendit. Præterea, quanto causa est universalior, tanto magis habet rationem causæ: quia inferior non est causa, nisi per superiorem, ut patet ex iis quæ de Causis. Et quanto magis causa est causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis sequatur causam per se. Cum ergo Monarcha sit universalissima causa inter mortales, ut homines bene vivant