Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/253

E Wikisource
Haec pagina emendata est
234
DE MONARCHIA.


vero ab appetitu, quocunque modo præveniente, judicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur. Et hinc est, quod bruta judicium liberum habere non possunt, quia eorum judicia semper appetitu præveniuntur. Et hinc etiam patere potest, quod Substantiæ intellectuales, quarum sunt immutabiles voluntates, nec non animæ separatæ bene hinc abeuntes, libertatem arbitrii ob immutabilitatem voluntatis non amittunt, sed perfectissime atque potissime hanc retinent. Hoc viso, iterum manifestum esse potest quod hæc Libertas, sive principium hoc totius nostræ libertatis, est maximum donum humanæ Naturæ a Deo collatum: quia per ipsum hic felicitamur, ut homines: per ipsum alibi felicitamur, ut dii. Quod si ita est, quis erit qui humanum Genus optime se habere non dicat, cum potissime hoc principio possit uti? Sed existens sub Monarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum, quod illud est liberum, «quod suimet, et non alterius gratia est:» ut Philosopho placet in iis quæ de simpliciter Ente. Nam id quod est alterius gratia, necessitatur ab illo cujus gratia est, sicut via necessitatur a termino. Genus humanum, solum imperante Monarcha, sui et non alterius gratia, est: tunc enim solum Politiæ diriguntur obliquæ, Democratiæ scilicet, Oligarchiæ atque Tyrannides, quæ in servitutem cogunt Genus humanum, ut patet discurrenti per omnes; et politizant Reges, Aristocratici, quos Optimates vocant, et populi libertatis zelatores. Quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut jam tactum est, vult omnes homines bonos fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes;