Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/254

E Wikisource
Haec pagina emendata est
235
LIBER PRIMUS.


unde Philosophus in suis Politicis ait: Quod in Politia obliqua bonus homo est malus civis; in recta vero, bonus homo et civis bonus convertuntur. Et hujusmodi Politiæ rectæ libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint. Non enim cives propter Consules, nec gens propter Regem; sed e converso Consules propter cives, Rex propter gentem. Quia quemadmodum non Politia ad Leges, quin imo Leges ad Politiam ponuntur; sic secundum legem viventes, non ad Legislatorem ordinantur, sed magis Ille ad hos: ut et Philosopho placet in iis , quæ de præsenti materia nobis ab eo relicta sunt. Hinc etiam patet, quod quamvis Consul sive Rex respectu viæ sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt: et maxime Monarcha, qui minister omnium procul dubio habendus est. Hinc jam innotescere potest, quod Monarcha necessitatur a fine sibi præfixo, in legibus ponendis. Ergo Genus humanum sub Monarcha existens, optime se habet. Ex quo sequitur, quod ad bene esse mundi Monarchia necesse est.


Caput XV.

Optime ad regendum dispositum, alios optime disponere posse.


  Adhuc, ille qui potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest. Nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate naturæ, sive voluntarie agat, propriam similitudinem explicare; unde fit, quod omne agens, in quantum hujusmodi, agendo delectatur. Quia, cum omne quod est appetat suum esse; ac in agendo, agentis esse quo-