dammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desideratæ semper adnexa est. Nihil igitur agit, nisi tale existens, quale patiens fieri debet. Propter quod Philosophus in iis, quæ de simpliciter Ente: Omne, inquit, quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu; quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur. Et hic potest destrui error illorum, qui bona loquendo et mala operando, credunt alios vita et moribus informare: non advertentes, quod plus persuaserunt manus Jacob, quam verba, licet illæ falsum, illa verum persuaderent. Unde Philosophus ad Nicomachum: De iis enim, inquit, quæ in passionibus, et actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus. Hinc etiam dicebatur de Cœlo peccatori David: Quare tu enarras justitias meas? quasi diceret: Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris. Ex quibus colligitur, quod optime dispositum esse oportet, optime alios disponere volentem. Sed Monarcha solus est ille, qui potest optime esse dispositus ad regendum: quod sic declaratur. Unaquæque res eo facilius et perfectios ad habitum et operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem: unde facilius et perfectius veniunt ad habitum philosophicæ veritatis, qui nihil unquam audiverunt, quam qui audiverunt perversa, et falsis opinionibus imbuti sunt. Propter quod bene Galenus inquit: Tales duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam. Cum ergo Monarcha nulla cupiditatis occasionem habere possit, vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod cæteris Principibus non contingit; et cupiditas ipsa sola sit corruptiva judicii, et Justitiæ præpe-