Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/261

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
242
DE MONARCHIA.


tempora recolamus; non inveniemus, nisi sub divo Augusto Monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. Et quod tunc humanum Genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate, hoc Historiographi omnes, hoc Poetæ illustres, hoc et Scriba mansuetudinis Christi testari dignatus est. Et denique Paulus, plenitudinem temporis statum illum appellavit felicissimum. Vere tempus et temporalia quæque plena fuerunt, quia nullum nostræ felicitatis Ministerium ministro vacavit. Qualiter autem se habuerit Orbis, ex quo Tunica ista inconsutilis, cupiditatis ungue scissuram primitus passa est, et legere possumus, et utinam non videre. O Genus humanum, quantis procellis atque jacturis, quantisque naufragiis agitari te necesse est, dum bellua multorum capitum factum, in diversa conaris, intellectu ægrotans utroque, similiter et affectu! Rationibus irrefregabilibus Intellectum superiorem non curas, nec Experientiæ vultu inferiorem, sed nec Affectum dulcedine divinæ suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi affletur: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum!