Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/266

E Wikisource
Haec pagina emendata est
247
LIBER SECUNDUS.


intellecta, conspiciuntur. Nam occulto existente sigillo, cera impressa de illo, quamvis occulto, tradit notitiam manifestam; nec mirum, si divina Voluntas per signa quærenda est; cum et humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur.


Caput III.

Populum Romanum, tanquam nobilissimum, omnibus aliis convenisse præferri.


  Dico igitur ad quæstionem, quod Romanus populus de Jure, non usurpando Monarchiæ officium, quod Imperium dicitur, sibi super omnes mortales adscivit. Quod quidem primo sic probatur. Nobilissimo Populo convenit, omnibus aliis præferri; Romanus populus fuit nobilissimus; ergo convenit ei, aliis omnibus præferri. Adsumpta ratio ita probatur; nam quum honor sit præmium virtutis, et omnis prælatio sit honor, omnis prælatio virtutis est præmium. Sed constat, quod merito virtutis nobilitantur homines: virtutis videlicet propriæ vel majorum. Est enim nobilitas «virtus et divitiæ antiquæ,» juxta Philosophum in Politicis, et juxta Juvenalem: Nobilitas animi sola est atque unica virtus. Quæ duæ sententiæ ad duas nobilitates dantur: ad propriam scilicet, et majorum. Ergo nobilibus, ratione causæ, præmium prælationis conveniens est. Et cum præmia meritis sint mensuranda, juxta illud Evangelicum: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis: maxime nobili, maxime præesse convenit. Subadsumptam vero, veterum testimonia suadent; nam divinus Poeta noster Vir-