Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/270

E Wikisource
Haec pagina emendata est
251
LIBER SECUNDUS.


tere miracula operari. Quod auctoritate Moysis roboratur, ubi cum ventum est ad scyniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes, et ibi deficientes, dixerunt: Digitus Dei est hic. Si ergo miraculum est immediata operatio Primi, absque cooperatione secundorum agentium, ut ipse Thomas in præallegato Libro probat sufficienter, cum in favorem alicujus portenditur, nefas est dicere, illud, cui sic favetur, non esse a Deo, tamquam beneplacitum sibi provisum. Quare suum contradictorium concedere sanctum est. Romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adjutum: ergo a Deo volitum: et per consequens, de Jure fuit et est. Quod autem pro Romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium Auctorum testimoniis comprobatur. Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de Cœlo in Urbem a Deo electam delapsum fuisse, Livius in prima parte testatur. Cujus miraculi Lucanus in nono Pharsaliæ meminit, incredibilem vim austri, quam Libya patitur, ibi describens; ait enim:

......... Sic illa profecto
Sacrifico cecidere Numæ, quas lecta juventus
Patricia cervice movet, spoliaverat Auster,
Aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.


  Quumque Galli, reliqua Urbe jam capta, noctis tenebris confisi, Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum Romani nominis, anserem, ibi non ante visum, cecinisse Gallos adesse, atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse; Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur.