Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/272

E Wikisource
Haec pagina emendata est
253
LIBER SECUNDUS.


rupta corrumpit. Nam illa Digestorum descriptio, non dicit quid Jus est, sed describit illud per notitiam utendi illo. Si ergo definitio ista bene quid est et quare comprehendit, et cujuslibet societatis Finis est commune sociorum bonum: necesse est, finem cujusque Juris bonum commune esse: et impossibile est Jus esse, bonum commune non intendens. Propter quod bene Tullius in prima Rhetorica: «Semper, inquit, ad utilitatem Reipublicæ leges interpretandæ sunt.» Quod si ad utilitatem eorum qui sub lege, leges directæ non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt. Leges enim oportet homines devincire ad invicem propter communem utilitatem. Propter quod bene Seneca de Lege, cum in libro de quatuor Virtutibus: «Legem vinculum, dicit, humanæ societatis.» Patet igitur, quod quicumque bonum Reipublicæ intendit, finem Juris intendit. Si ergo Romani bonum Reipublicæ intenderunt, verum erit dicere, finem Juris intendisse. Quod autera Romanus populus bonum præfatum intenderit, subjiciendo sibi Orbem terrarum, gesta sua declarant: in quibus, omni cupiditate remota, quas Reipublicæ semper adversa est, et universali pace cum libertate delecta, Populus ille sanctus, pius et gloriosus, propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani Generis procuraret. Unde recte illud scriptum est: Romanum Imperium de fonte nascitur pietatis.
  Sed quia de intentione omnium ex electione agentium, nihil manifestum est extra intendentem, nisi per signa exteriora; et sermones inquirendi sunt secundum subjectam materiam, ut jara dictum est: satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi Romani signa