indubitabilia tam in Collegiis quam in singularibus personis ostendantur.
De Collegiis quidem, quibus homines ad Rempublicam quodammodo religati esse Jure debent, sufficit illa sola Ciceronis auctoritas in secundo de Officiis: «Quamdiu, inquit, Imperium Reipublicæ beneficiis tenebatur, non injuriis, heUa aut pro sociis aut pro Imperio gerebantur: exitus erant bellorum aut mites, aut necessarii: Regum, populorum, et nationum portus erat et refugium, Senatus. Nostri autem et Magistratus, Imperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si socios, æquitate et fide defendissent. Itaque illud Patrocinium Orbis terrarum potius quam Imperium poterat nominari.» Hæc Cicero.
De personis autem singularibus compendiose progrediar. Numquid non bonum commune intendisse dicendi sunt, qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum augere conati sunt?
Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi dignitatem in termino, quum adsumptus ab aratro Dictator factus est, ut Livius refert? Et post victoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto Consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est? Quippe in ejus laudem Cicero contra Epicurum, in iis quæ de Fine bonorum, disceptans, hujus beneficii memor fuit: Itaque, inquit, et majores nostri ab aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut Dictator esset.
Nonne Fabricius alterum nobis dedit exemplum