Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
LIBER PRIMUS.


tiam intellectus (qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltem per illud fulgentissimum Speculum, in quo cuncti representantur pulcherrimi, atque avidissimi speculantur) nullo signo locutionis indiguisse videntur. Et si objiciatur de iis, qui corruere Spiritibus, dupliciter responderi potest. Primo, quod cum de his, quæ necessaria sunt ad bene esse, tractamus, eos præterire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt. Secundo, et melius: quod ipsi Demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent, nisi ut sciant quidlibet de quolibet, quia est, et quantus est: quod quidem sciunt; cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam. Inferioribus quoque animalibus, cum solo naturæ instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri; nam omnibus ejusdem speciei sunt iidem actus, et passiones: et sic possunt per proprios alienos cognoscere. Inter ea vero, quæ diversarum sunt specierum, non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus damnosa fuisset, cum nullum amicabile commercium fuisset in illis. Et si objiciatur de Serpente loquente ad primam mulierem, vel de Asina Balaam, quod locuti sint; ad hoc respondemus, quod Angelus in illa, et Diabolus in illo taliter operati sunt, quod ipsa animalia moverent organa sua; sic et vox inde resultavit distincta, tanquam vera locutio: non quod aliud esset Asinæ illud quam rudere, nec quam sibilare Serpentis. Si vero contra argumentetur quis de eo, quod Ovidius dicit in V Metamorphoseos de Picis loquentibus; dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens. Et si dicatur quod Picæ adhuc, et aliæ aves loquuntur, dicimus quod falsum est; quia talis