Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
DE VULGARI ELOQUENTIA.




Caput X.

De varietate idiomatis in Italia a dextris et a sinistris montis Appennini.


  Trifario nunc exeunte nostro idiomate (ut superius dictum est), in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes, quod hanc, vel istam, vel illam partem in comparando præponere non audemus, nisi eo Sic quod Grammaticæ positores inveniuntur accepisse per adverbium affirmandi; quod quandam anterioritatem erogare videtur Italis qui dicunt. Quælibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro se Lingua Oil, quod propter sui faciliorem ac delectabiliorem vulgaritatem, quicquid redactum, sive inventum est ad vulgare prosaicum, suum est: videlicet Biblia cum Trojanorum, Romanorumque gestibus compilata, et Arturi Regis ambages pulcherrimæ, et quam plures aliæ historiæ, ac doctrinæ. Pro se vero argumentatur alia, scilicet Oc, quod vulgares Eloquentes in ea primitus poetati sunt, tanquam in perfectiori, dulciorique loquela: ut puta Petrus de Alvernia, et alii antiquiores doctores. Tertia, quæ Latinorum est, se duobus privilegiis attestatur præesse: primo quidem, quod qui dulcius, subtiliusque poetati Vulgariter sunt, ii familiares, et domestici sui sunt: puta Cinus Pistoriensis, et amicus ejus. Secundo, quia magis videtur inniti Grammaticæ, quæ communis est; quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum. Nos vero