Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
35
LIBER PRIMUS.


judicium reliquentes in hoc, et tractatum nostrum ad Vulgare Latinum retrahentes, et receptas in se variationes dicere, nec non illas invicem comparare conemur. Dicimus ergo primo, Latium bipartitum esse in dextrum, et sinistrum. Si quis autem quærat de linea dividente, breviter respondemus esse jugum Appennini, quod ceu fistulæ culmen, hinc inde ad diversa stillicidia grundat, et aquæ ad alterna hinc inde litora per umbricia longa distillant, ut Lucanus in II describit. Dextrum quoque latus Tyrrenum mare grundatorium habet: lævum vero in Adriaticum cadit. Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia, et Januensis Marchia. Sinistri autem pars Apuliæ, Marca Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Julii vero et Istria non nisi levæ Italiæ esse possunt: nec Insulæ Tyrreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextræ Italiæ sunt, vel ad dextram Italiam sociandæ. In utroque quidem duorum laterum, et iis, quæ sequuntur ad ea, linguæ hominum variantur, ut lingua Siculorum cum Apulis; Apulorum cum Romanis; Romanorum cum Spoletanis; horum cum Tuscis; Tuscorum cum Januensibus; Januensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis; horum cum Romandiolis; Romandiolorum cum Lombardis; Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, et horum cum Aquilejensibus, et istorum cum Istrianis: de quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus. Quare a non minus XIV Vulgaribus sola videtur Italia variari: quæ adhuc omnia Vulgaria in se se variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini; in Lombardia Ferrarienses et Placen-