Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
LIBER PRIMUS.


Florentinus nomine Castra composuerat; incipiebat etenim:

«Una ferina vosco poi da Gascoli
Çita Çita sen gì a grande aina.»

Post quos Mediolanenses, atque Bergomates, eorumque finitimos eruncemus: in quorum etiam improperium quemdam cecinisse recolimus:

«In te l’ora del Vesper
Ziò fu del mes d’Ochiover.»

Post hos Aquilejenses, et Istrianos cribremus, qui Çes fastù, crudeliter accentuando, eructant. Cumque iis montaninas omnes, et rusticanas loquelas ejiciamus, quæ semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses, et Pratenses. Sardos etiam, qui non Latini sunt, sed Latinis adsociandi videntur, ejiciamus: quoniam soli sine proprio Vulgari esse videntur, Grammaticam, tanquam simiæ homines, imitantes, nam Domus mea, et Dominus meus loquuntur.


Caput XII.

De idiomate Siculo et Apulo.


  Exacceratis quodammodo Vulgaribus Italis, inter ea, quæ remanserunt in cribro, comparationem facientes, honorabilius, atque honorificentius, breviter seligamus. Et primo de Siciliano examinemus ingenium, nam videtur Sicilianum Vulgare sibi famam præ aliis adsciscere, eo quod quicquid poetantur Itali Sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores in-