digenas invenimus graviter cecinisse, puta in Cantionibus illis:
- «Ancor che l’acqua per lo foco lassi.»
Et
- «Amor, che longamente m’hai menato.»
Sed hæc fama Trinacriæ terræ, si recte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in opprobrium Italorum Principum remansisse, qui non eroico more, sed plebeo sequuntur superbiam. Siquidem illustres heroes Federicus Cæsar, et bene genitus ejus Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem suæ formæ pandentes, donec fortuna permansit, humana secuti sunt, brutalia dedignantes: propter quod corde nobiles, atque gratiarum dotati, inhærere tantorum Principum majestati conati sunt: ita quod eorum tempore quicquid excellentes Latinorum enitebantur, primitus in tantorum Coronatorum aula prodibat. Et quia regale solium erat Sicilia, factum est, ut quicquid nostri prædecessores Vulgariter protulerunt, Sicilianum vocetur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt. Racha, Racha! Quid nunc personat tuba novissimi Federici? quid tintinnabulum II Caroli? quid cornua Johannis et Azzonis Marchionum potentum? quid aliorum Magnatum tibiæ? nisi, Venite, carnifices; Venite, altriplices; Venite, avaritiæ sectatores. Sed præstat ad propositum repedare; quam frustra loqui: et dicimus, quod si Vulgare Sicilianum accipere volumus, scilicet quod proditur e terrigenis mediocribus, ex ore quorum judicium eliciendum videtur, prælationis minime dignum est; quia non sine quodam tempore profertur, ut puta ibi:
- «Traggemi d’este focora, — Se t’este a bolontate.»
- «Traggemi d’este focora, — Se t’este a bolontate.»