Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est
50
DE VULGARI ELOQUENTIA.


LIBER SECUNDUS.







Caput I.

Quibus conveniat, aut non, uti polito et ornato Vulgari.


  Pollicitantes iterum sedulitatem ingenii nostri, et ad calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur Latinum Vulgare Illustre tam prosaice, quam metrice decere proferri. Sed quia ipsum Prosaicantes ab Inventoribus magis accipiunt; et quia quod inventum est prosaicantibus permanet firmum exemplar, et non e contrario, quamvis quædam videntur præbere primatum versui; ergo secundum quod metricum est, ipsum carminemus, ordine pertractantes illo, quem in fine primi Libri polliciti sumus. Quæramus igitur prius, utrum Versificantes vulgariter debeant illud uti; et superficie tenus videtur, quod sic; quia omnis qui versificatur, suos versus exornare debet in quantum potest. Quare cum nullum sit tam grandis exornationis, quam Vulgare Illustre, videtur, quod quisque versificator debeat ipsum uti. Præterea quod optimum est in genere suo, si suis