Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
LIBER SECUNDUS.


inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur. Quare si quis versificator, quamquam rude versificetur, ipsum suæ ruditati admisceat, non solum bene ipsi ruditati faciet, sed ipsum sic facere oportere videtur. Multo magis opus est adjutorio illis, qui pauca, quam qui multa possunt, et sic apparet quod omnibus versificantibus liceat ipsum uti.
  Sed hoc falsissimum est, quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata comprehendi poterit. Exigit ergo istud sibi consimiles viros, quemadmodum alii nostri mores et habitus: exigit enim magnificentia magna potentes, purpura viros nobiles, sic et hoc excellentes ingenio et scientia quærit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit: nam quicquid nobis convenit, vel gratia generis, vel speciei, vel individui convenit, ut sentire, ridere, militare; sed nobis non convenit hoc gratia generis, quia etiam brutis conveniret: nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla quæstio est: nemo enim montaninis hoc dicet esse conveniens, quia optimæ conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia et ingenium est. Ergo optima loquela, non rusticana tractantibus, convenit nobis individui gratia.
  Sed nihil individuo convenit, nisi per proprias dignitates, puta mercari, et militare, ac regere; quare si convenientia respiciunt dignitates, hoc est dignos (et quidam digni, quidam digniores, quidam dignissimi esse possunt), manifestum est quod bona dignis, meliora dignioribus, et optima dignissimis convenient. Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostræ conce-