Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
52
DE VULGARI ELOQUENTIA.


ptionis, quam equus militis; et optimis militibus optimi conveniant equi, optimis conceptionibus, ut dictum est, optima loquela conveniet. Sed optimæ conceptiones non possunt esse, nisi ubi scientia et ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi illis, in quibus ingenium et scientia est; et sic non omnibus versificantibus optima loquela convenit (cum plerique sine scientia et ingenio versificentur), et per consequens, nec optimum Vulgare. Quare si non omnibus convenit, non omnes ipsum debent uti; quia inconvenienter agere nullus debet. Et ubi dicitur quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum esse testamur; sed nec bovem ephippiatum, nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius deturpatum ridemus illum; est enim exornatio alicujus convenientis additio. Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta perfectum adducunt, dicimus verum esse, quando cesset discretio, puta si aurum cum argento conflemus: sed si discretio remanet, inferiora vilescunt, puta cum formosæ mulieres deformibus admiscentur. Unde cum sententia versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata Vulgari, non melior, sed deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier, si auro vel serico vestiatur.


Caput II.

In qua materia conveniat ornata Eloquentia Vulgaris.


  Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos Illustre uti Vulgare debere astruximus,