Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
71
LIBER SECUNDUS.




Caput XI.

De habitudine Stantiæ, de numero pedum et syllabarum, et de distinctione carminum ponendorum in dictamine.


  Videtur nobis hæc, quam habitudinem dicimus, maxima pars ejus, quod artis est; hæc enim circa cantus divisionem, atque contextum carminum, et rithimorum relationem consistit: quapropter diligentissime videtur esse tractanda. Incipientes ergo dicimus, quod Frons cum Versibus, et Pedes cum Syrmate sive Cauda, et quidem Pedes cum Versibus in Stantia se habere diversimode possunt: nam quandoque Frons Versus excedit in syllabis et carminibus, vel excedere potest; et dicimus potest, quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus. Quandoque in carminibus excedere, et in syllabis superari potest, ut si Frons esset pentametra, et quilibet Versus dimeter, et metra Frontis eptasyllaba, et Versus endecasyllaba essent. Quandoque Versus Frontem superant syllabis et carminibus, ut in illa quam diximus:

«Traggemi della mente Amor la stiva.»

Fuit hæc tetrametra Frons tribus endecasyllabis, et uno eptasyllabo contexta: non etenim potuit in Pedes dividi, cum sequalitas carminum et syllabarum requiratur in Pedibus inter se, et etiam in Versibus inter se. Et quemadmodum dicimus Versus superare posse carminibus et syllabis Frontem, sic dici potest, Frontem, in his duobus, posse superare Versus: sicut quando quili-