Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est
72
DE VULGARI ELOQUENTIA.


bet Versus esset duobus eptasyllabis metris, et Frons esset pentametra, duobus endecasyllabis et tribus eptasyllabis contexta. Quandoque vero Pedes Caudam superant carminibus et syllabis, ut in illa, quam diximus:

«Amor, che muovi tua virtù dal Cielo.»

Quandoque Pedes a Syrmate superantur in toto, ut in illa, quam diximus:

«Donna pietosa, e di novella etate.»

Et quemadmodum diximus, Frontem posse superare carminibus, et syllabis superari, et e contrario; sic de Syrmate dicimus. Pedes quoque Versus in numero superant, et superantur ab iis: possunt enim in Stantia esse tres Pedes et duos Versus, et tres Versus et duos Pedes: nec hoc numero limitamur, quin liceat piures et Pedes et Versus simul contexere. Et quemadmodum de victoria carminum et syllabarum diximus inter alia, nunc etiam inter Pedes et Versus dicimus; nam eodem modo vinci, et vincere possunt. Nec prætermittendum est, quod nos e contrario regulatis Poetis Pedes accipimus, quia illi carmen ex Pedibus, nos vero ex carminibus Pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet. Nec etiam prætermittendum est, quin iterum asseramus, Pedes ab invicem necessario carminum et syllabarum æqualitatem, et habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio fieri posset. Hoc idem in Versibus esse servandum astruimus.