Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
LIBER SECUNDUS.




Caput XII.

Ex quibus carminibus fiant Stantiæ, et de numero syllabarum in Carminibus.


  Est etiam, ut superius dictum est, habitudo quædam, quam carmina contexendo considerare debemus; et ideo rationem faciamus de illa, repetentes proinde quæ superius de carminibus diximus. In usu nostro maxime tria carmina frequentandi prærogativam habere videntur, endecasyllabum scilicet, et eptasyllabum, et pentasyllabum; quæ ante alia sequenda astruximus. Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasyllabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium promeretur. Nam quædam Stantia est, quæ solis endecasyllabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de Florentia:

«Donna mi prega, perch’io voglio dire.»

Et etiam nos diximus:

«Donne, che avete intelletto d’amore.»

Hoc etiam Hispani usi sunt; et dico Hispanos qui poetati sunt in Vulgari Oc. Hamericus de Belinoi:

«Nuls hom non pot complir adreitamen.»

Quædam est, in qua tantum eptasyllabum intexitur unum, et hoc esse non potest, nisi ubi Frons est, vel Cauda, quoniam (ut dictum est) in Pedibus atque Versibus attenditur æqualitas carminum et syllabarum. Propter quod etiam nec numeris impar carminum potest esse ubi Frons, vel Cauda non est: sed ubi hæc est, vel altera sola, pari et impari numero in carminibus