hoc etiam præcipue attendendum est circa carminum habitudinem, quod si eptasyllabum interseratur in primo Pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pars trimetra primum et ultimum carmen endecasyllabum habet, et medium, hoc est secundum, eptasyllabum, sic pars altera, extrema endecasyllaba et medium eptasyllabum habeat: non aliter ingeminatio cantus fieri posset, ad quam Pedes fiunt; ut dictum est; et per consequens Pedes esse non possent. Et quemadmodum de Pedibus dicimus, et de Versibus; in nullo enim Pedes et Versus differre videmus nisi in situ, quia illi ante, hi post dieresim Stantiæ ponantur. Et etiam quemadmodum de trimetro Pede, et de omnibus aliis servandum esse asserimus. Et sicut de uno eptasyllabo, sic de duobus et de pluribus, et de pentasyllabo, et omni alio dicimus.
Caput XIII.
De relatione Rithimorum, et quo ordine ponendi sunt in Stantia.
Rithimorum quoque relationi vacemus, nihil de rithimo, secundum se, modo tractantes: proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri Poemate intendemus. In principio hujus capituli quædam reserando videntur; unum est Stantia sine rithimis, in qua nulla rithimorum habitudo attenditur, et hujusmodi Stantiis usus est Arnaldus Daniel frequentissime, velut ibi:
- «Si m fos Amors, de joi donar tan larga.»
Et nos diximus:
- «Al poco giorno, ed al gran cerchio d’ombra.»