Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
76
DE VULGARI ELOQUENTIA.



Aliud est Stantia, cujus omnia carmina eundem rithimum reddunt; in qua superfluum esse constat habitudinem quærere.
  Sic proinde restat circa rithimos mixtos tantum debere insisti; et primo sciendum est, quod in hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius armoniæ dulcedo intenditur. Sunt etenim quidam, qui non omnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem Stantia, sed easdem repetunt, sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus Mantuanus, qui Suas multas et bonas Cantiones nobis ore tenus intonavit. Hic semper in Stantia unum carmen incomitatum texebat, quod Clavem vocabat. Et sicut de uno licet, licet etiam de duobus et forte de pluribus. Quidam alii sunt, et fere omnes Cantionum inventores, qui nullum in Stantia carmen incomitatum relinquunt, quin sibi rithimi concrepantiam reddant, vel unius, vel plurium. Et quidam diversos rithimos faciunt esse carminum, quæ post dieresim sunt, a rithimis eorum, quæ sunt ante; quidam vero non sic, sed desinentias partis anterioris Stantiæ inter postera carmina referentes inserunt. Sæpissime tamen hoc fit ut desinentia ultimi (carminis) anterioris (partis Stantiæ) quamplurimi rithimantur ei, quæ est primi posterioris: quod non aliud esse videtur, quam quædam ipsius Stantiæ concatenatio pulchra.
  De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in Fronte, vel in Cauda, videtur omnis apta licentia concedenda: pulcherrime tamen se habent ultimorum carminum desinentiæ, si cum rithimo in silentium cadent. In Pedibus vero cavendum est: et habitudinem quandam servatam esse invenimus. Et discretionem facien-