Jump to content

Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est
77
LIBER SECUNDUS.


tes, dicimus, quod Pes vel pari vel impari metro completur: et utrobique comitata, et incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea, quæ diximus in præimmediato capitulo de trysyllabo, quando pars existens endecasyllabi velut Echo respondet. Et si in altero Pedum exortem rithimi desinentiam esse contingat, omni modo in altero sibi instauratio fiat; si vero quælibet desinentia in altero Pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovari desinentias licet, vel totaliter, vel in parte; dum tamen præcedentium ordo servetur in totum; puta si extremæ desinentiæ trimetrum, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo Pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare: et qualem se in primo media videt comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis Pedibus est servandum.
  In Versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et fere dicimus, quia propter concatenationem prænotatam, et combinationem desinentiarum ultimarum, quandoque ordinem jam dictum perverti contingit.
  Præterea nobis bene convenire videtur, quæ cavenda sunt circa rithimos, huic appendere capitulo, cum in isto Libro nil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus. Tria ergo sunt, quæ circa rithimorum positionem reperiri dedecet aulice poetantem, nimia scilicet ejusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum Artis hoc sibi præroget; ut nascentis militiæ dux, qui cum nulla prærogativa suam indignatur præterire dietam: hoc etenim nos facere visi sumus ibi:

«Amor, tu vedi ben, che questa Donna.»