Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DIONYSII BYZANTII

PER BOSPORUM NAVIGATIO.




I. Si forte eveniret ut iis qui adnavigant versus Pontum Euxinum et quod appellatur Os ejus nulla esset nisi oculorum tum voluptas tum admiratio, molesta quidem forent ut in spectatis rebus verba; opus enim totum conficeretur visione, admirabilem semetipsam præbente, tum propter vicinitatem atque angustias freti, tum propter mare brevi intervallo duas continentes alluens, et sinus portusque statim ab littore profundos infundens: unde non minus piscibus venandis quam tutandis navibus fit aptum; quum etiam fluxus plerumque quidem recta decurrat, interdum vero violens retro cedat, quumque immineant promontoria parallelas utrinque curvaturas expandentia et declinatam a recto cursu fluctuum vim resolventia. Sed quoniam haud inferiorem præbet auditionem visione, necessarium esse

Tit Dionysii Anaplus. Bosporicus Anaplus Gb. Bospori circumnavigatio Gc.