existimavi de hoc argumento conscribere, ut iis quidem qui viderint nihil deesset ad integram perfectamque rerum cognitionem, ii vero qui non spectaverint auditu saltem percepta habeant.
II. Principium idem tum orationis, tum locorum nature pelagus est Pontus Euxinus, magnitudine cetera superans quotquot cum extero mari non comparantur. Una supra Pontum palus effusa est Mæotis, quam matrem et nutricem Ponti divulgavit hominum sermo, jam ab usque antiqua memoria traditus. Hujus quidem circuitus est bis mille stadiorum; finis vero fluvius Tanais, limes Europæ et Asiæ, qui erumpens ex regione propter frigus deserta, per angustas fauces exit in Cimmerium appellatum Bosporum. Mæotidem aquis abundantem excipit Pontus, qui et ipse in utramque continentem multus extenditur. Circa autem ipsum habitant in ora maritima civitates Græcæ quas, post ortum Byzantium, Græcorum quidam condiderunt. Supra autem mare sunt gentes barbaræ multæ magnæque. Particeps fit paludis mare immutatum, et immensa fluminum multitudo ab utraque continente decurrentium dulciorem reddit nativam aquæ vim. Exit vero in Thracium Bosporum, et per Os effluit.
3-6. Incipit Gb Bospori Thracici origo est Pontus Euxinus. Supra pontum est Mæotis quam, etc. ‖ 7. traditus. Mæotidis finis. Tanais Gb. ‖ 8-10. «qui erumpens..... Bosporum.» om. Gb. ‖ 10-15. Mæotidem Cimmerico freto excipit Pontus [qui] auctus Mæotide et multis magnisque fluminibus per Thracium Euripum erit in Propontidem Gb.