Jump to content

Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
3
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

III. Os vero fretum est æstuosum. Cujus longitudo quidem centum et viginti stadia patet; latitudo vero, qua ipsum angustissimum, est quatuor stadiorum. Illud autem animalia non gignit, sive quia Hercules Pontum repurgavit, ut fert hominum sermo, sive quia mare omnia proripit. Neque vero Bosporus directus, sed continuis et parallelis promontoriorum eminentiis fractus, propter quod et vortices continui et reciprocationes maris. Nam in [spatio] arctissimo miscetur, atque angustiis continentium pressus proclivior incitatiorque labitur. Prævertunt enim et tanquam se invicem supplantant et propemodum decipiunt promontoria tanquam prohibentia navigantes ulterius progredi. Unde mihi videntur Symplegades nominasse petras, quoniam adnavigantibus quidem aperiri, recedentibus vero claudi videntur, fallente adspectu opinionem. Id enim quod videtur finis, statim principium esse apparet.

IV. Fluxus autem pergit flexuosus, atque ubi primum concedit locorum natura, densus ruit et scinditur circa promontorium Bosporium. Quod situm est in ora Europæa, prævertens quidem mœnia Byzantii, distans vero septem stadia ab ora Asiatica.

3-4. «Illud autem… proripit» om. Gb. ‖ 5. sed contimuus Gb. ‖ 5-7. «propter quod… labitur» om. Gb. ‖ 8. se decipiunt Gb. ‖ 10-11. adnavigantibus modo aperiri modo claudi videntur Gb. ‖ 13-15. «Fluxus… vero» om. Gb. ‖ 15. Dionysius Byzantius canalem Bospori intercurrentem inter promontorium nuncupatum Bovem sive Damalim et contrarium promontorium Bosporium nominatum in quo Byzantium situm est scribit latum esse septem stadia Gb. ‖ 15-p. 4, l. 10. «ab ora… triginta quinque» om. Gb.